- PHAEDRA
- PHAEDRAMinois Cretensium Regis silia, uxor Thesei, quae amore Hippolyti privigni capta, cum ipsum adducere non potuisset, ut parentum thalamum conspurcaret, apud patrem eum detulit, tamquam stuprum sibi inferre voluisset. Cui delationi temere fidem adhibens Theseus, Neptunum invocavit, ut de filio supplicium sumeret. Cuius precibus exauditis, Neptunus Hippolyto in maris litore currum agitanli phocas immisit, quarum conspectu territi equi, relictâ viâ, currum per saxa et avia traxerunt, Hippolytumque frustra retinentem, lorisque implicitum, varias in partes distraxerunt. Phaedra autem suâ sponte laqueô vitam finivit, Plut. Vide Diod. Sic. l. 5. et Hippolytus. propert. l. 2. El. 1. v. 51.Seu mihi sint tangenda novercae pocula Phaedrae.ausonius:Suasi quod potui, tu alios modo consule. Dic quos?Phaedra et Elisa tibi dent laqueum, aut gladium.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.